SYMIA Syra

SYMIA Syra
SYMIA Syra
Eutropio, l. 8. c. 13. dicitur, quae Semiamira Capitolino, in Macrino, c. 9. mater Heliogabali. Nampe ex Σοαιμὶς vel Σοαιμιὰς, Soaemis, vel Soaemias, quô nomine illa Graecis dicta est: Latini, qui illis temporibus raras diphthongos ponebant, fecêre Soemia, inde contractione sequutâ Soemia, postea diphthongô illa degenerante in y. Graecum, Symia. Salmas. ad Capitolin. in Opilio Macrino. loc. cit. Vide quoque supra semiamira.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SOAEMIS — Graecis Σοαιμὶς, item Σοαιμιὰς et Σοασμία, dicta est, quae Semiamira vulgo, mater Heliogabali, soror Mamaeae, quâ Alexander Seu. genitus est. Ita enim herodian. l. 5. c. 3. et reliqui Graeci. In nummis quoque, IULIA. SOAEMIAS. AUG. Symiam Syriam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”